Guarino Veronese appendix

Testo base di riferimento: R. Sabbadini, 1995

Cura dell'edizione digitale: Tiziana Brolli


1. epigramma Victorini Feltrensis

Qui fueram graecae et romanae gloria linguae

      Hic iaceo et cineres haec habet urna meos.

Pierides flevere deae, mea funera flerunt

      Naiades et maesta flevit Apollo lyra.

5

Palladis et flerunt septem pia turba sorores,

      Quae reddunt similes nosque pares superis.

Vt sua Maeonium deflevit Graecia vatem,

      Sic Victorinum Feltria terra gemit.

 

2. epigramma Leonelli marchionis Estensis

Quod nec regna iuvant nec magna potentia saecli

      Omnibus exemplo rex Leonellus erit,

Quem mors saeva tulit composta pace regentem

      Caelitus imperio tradita regna suo,

5

Tempore quo celebri Studio Ferraria claret,

      Cuius pro meritis nomen in orbe tenet.

Quam sapiens prudensque fuit rex quamque benignus,

      Conscia sunt Latii fortia facta ducum.

Alfonsi Venetumque manet concordia vivax

10

      Iam virtute sua, qua super astra volat.